- HOMBURGUM vulgo HOMBURG
- HOMBURGUM, vulgo HOMBURGopp. Hassiae, quo Conventu provinciali indicto, A. C. 1525. omnem Clerum convocavit Philippus Landgrav. et per Cancellarium dissidia in Religione proponi, atque per Franc. Lambertum 23. propositiones contra Franciscanum quemdam, ac Ioh. Sperberum disputando defendi iussit. Ita effectum, ut Pontificiâ abolitâ Evangelica Religio assumeretur, annoque seq. Monasteria in Scholas et Xenodochia commutarentur: quae res Academiae Marpurgensi primordia dedit. Hoc dein nactus Fridericus, ex Georgio, minimo natu filio Philippi praefati nepos, frater Ludov. Darmstattinae lineae auctoris, Homburgicam lineam orsus est: pater Vilhelmi Christophori, quo Leopoldus Georgius genitus, Friderici et Georgii Christiani, qui Latinos ritus amplexus est. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Gen. Hist. Fuit nempe Frideric. lineae auctor, fil. Georgii Landgravii Hassiae in Darmstatt (Exstincti A. C. 1596.) ex Magdalena Lippiensi, et Decessit A. C. 1638. Pater ex Margaretha Elisabetha (filia Christophori Com. Leiningensis Westerburgii) Ludovici Philippi, qui nat. A. C. 1623. Obiit A. C. 1643. Georgii (nat. A. C. 1624. Den. A. C. 1625. Vilhelmi Christophori, qui nat. A. C. 1625. Bingenhemium inhabitat, et ex Sophia Eleonora agnata Christianam Vilhelminam, Friderici Duc. Megapolitani coniugem A. C. 1653. et Leopoldum Georgium, A. C. 1654. genuit, quorum hic sponsus filiae Friderici Com. Ahlefeldiae, morte oppressus Patris spem destituit. Idem uxore Defunctâ, aliam sibi iunxit A. C. 1665.Annam Elisabetham, Aug. Duc. Saxoniae inf. filiam, quae nunc Philippiecciam habitandam accepit. Porro Friderici fil. tertius Georgius Christianus fuit, qui genitus A. C. 1625. Hispanicis, dein Gallicis auspiciis militavit, et ad Pontisiciam religionem transiit; maritus --- Comitis Ranzoviae, qui tamen una non vivunt. Post hunc nata est Friderico Anna Margaretha, A. C. 1629. nupta Philippo Ludovico Holsatiae Duci A. C. 1650. et Fridericus A. C. 1633. qui Suecis serviens, in Hafniensi obsidione, globi tormentarii ictu pedem amisit, exin Brandeburgico Electori operam addixit, in occupanda Pomerania, A. C. 1678. strenuâ operâ navatâ. Emit is bona quaedam in Marchia Brandeburgica et Wevelingae habitat: ceterum reformatae religioni se applicuit. Uxorem habuit primo Margaretham Braheam (siliam Abrahami Brahei Com. Wisingburgii, Benedicti Oxenstiernae viduam) quâ Defunctâ A. C. 1669. inde Ludovicam Elisabetham (filiam Iacobi Duc. Curlandiae) in torum ascivit, aliquot ex ea filiorum pater, quorum prior ---- A. C. 1673. alter Carolus Christianus A. C. 1674. lucem aspexêre. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. III. p. 25. ubi de Landgraviis Hassae in Homburg et Bingenheim ei sermo est. Sed et, in illustri Saynensium et Witgensteinensium Comitum familia, Homburgicus ramus viget. Ludovico enim cogn. Seniore, qui Obiit ineunte hoc sec. et omnium, quotquot in hac stirpe vivunt, hodie communis pater est, natus Georgius e primo eius matrimonio Berlenbergiam lineam orsus est; Vilhelmus et Ludovicus, e secundo coniugio orti, ille filium Ernestum genuit, duarum filiarum Patrem: iste tertiae lineae caput, qui Ioh. fuit πολύπαις, locum tenens Electoris Brandeburgici. E quibus Georgius ex Elisabetha Nassovica Defuncta A. C. 1606.) pater fuit Ernesti Com. Saynae et Wit genst. qui Defunctus A. C. 1649. ex Elisabetha agnata, filia Ludovici patrui, reliquit, praeter Georgium Ludovicum, (qui nat. A. C. 1637. Decessit A. C. 1661. complures, utriusque sexus liberos, Catharinam inprimis Elisabetham (ux. Ludovici Ernesti Com. Laewenstenii et Werthemii) omnes Comites Saynae et Witgensteinae etc. Lineae Bernleburgiae, al. in Homburg. Eodem porro Ernesto, ex Christiana Waldeccia, altera coniuge, nat. sunt,Christiana Elisabetha (ux. Friderici Com. Nassoviae) Phil. Ernestus, Christianus, Iosias (Den. A. C. 1647.) et Carolus Otho. Vide Phil. Iac. Spener. Thear. saepius laud. Part. I. p. 72. et Part. III. p. 85.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.